Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

New Testament in a Year

Read the New Testament from start to finish, from Matthew to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Corinthios 14:1-20

14 Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.

Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.

Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.

Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei aedificat.

Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat.

Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?

Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?

Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?

Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aera loquentes.

10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.

11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.

12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis.

13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.

14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.

15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.

16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.

17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.

18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.

19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.

20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.