New Testament in a Year
15 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem.
3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
4 Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
5 Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum:
6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:
9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
10 Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus.
11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.
12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.