Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Regum 12

12 Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.

At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in AEgypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de AEgypto.

Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:

Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.

Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,

iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?

Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.

Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,

dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos?

10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.

11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.

12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.

13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,

14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.

15 Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae, ad Jeroboam filium Nabat.

16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quae nobis pars in David? vel quae haereditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israel: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israel in tabernacula sua.

17 Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.

18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem:

19 recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem.

20 Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel: nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Juda solam.

21 Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israel, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.

22 Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens:

23 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens:

24 Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel: revertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus.

25 AEdificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde aedificavit Phanuel.

26 Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David,

27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem: et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum.

28 Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra AEgypti.

29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:

30 et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.

31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.

32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quae celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat.

33 Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo: et fecit solemnitatem filiis Israel, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.

Philippenses 3

De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.

Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.

Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,

quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,

circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,

secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.

Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.

Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,

et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu: quae ex Deo est justitia in fide,

10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus:

11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis:

12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.

13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum,

14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.

15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.

16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.

17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.

18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:

19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

20 Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,

21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

Ezechiel 42

42 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem.

In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,

contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.

Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem:

ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.

Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.

Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum:

quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.

Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.

10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.

11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.

12 Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.

13 Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est.

14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum.

15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.

16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.

17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.

18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.

19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.

20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.

Psalmi 94

94 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;

praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt;

quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.

Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.