Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Paralipomenon 2

Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi.

Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria millia sexcentos.

Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum, in qua et habitavit:

sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli.

Domus enim quam aedificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.

Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? si caelum, et caeli caelorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.

Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, aere, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judaea, et Jerusalem, quos praeparavit David pater meus.

Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis,

ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio aedificare, magna est nimis, et inclyta.

10 Praeterea operariis qui caesuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.

11 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.

12 Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit caelum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi.

13 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,

14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, aere, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.

15 Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.

16 Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.

17 Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.

18 Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus caederent: tria autem millia et sexcentos praepositos operum populi.

I Ioannis 2

Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:

et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.

Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.

Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.

Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.

Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebrae transierunt, et verum lumen jam lucet.

Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.

10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.

11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus.

12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.

13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.

14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.

15 Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo:

16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est.

17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum.

18 Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.

19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.

20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.

21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.

22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.

23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet.

24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.

25 Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam.

26 Haec scripsi vobis de his, qui seducant vos.

27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.

28 Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.

29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.

Nahum 1

Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesaei.

Deus aemulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.

Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus.

Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.

Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.

Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.

Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebrae.

Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio,

10 quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena.

11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.

12 Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.

13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.

14 Et praecipiet super te Dominus; non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.

15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.

Lucas 17

17 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi per quem veniunt.

Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi.

Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi.

Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.

Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.

Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:

et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?

Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat?

10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.

11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam.

12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:

13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri.

14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.

15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.

17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?

18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.

20 Interrogatus autem a pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:

21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:

24 nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.

25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:

27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.

28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant:

29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit:

30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.

31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.

32 Memores estote uxoris Lot.

33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.

34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:

35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.

36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?

37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.