M’Cheyne Bible Reading Plan
8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis:
3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi.
4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,
7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut praeceperat ei Dominus.
10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:
13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
14 Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,
15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare:
17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus.
18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,
19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.
20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,
21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut praeceperat ei.
22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas:
23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculae dextrae Aaron, et pollicem manus ejus dextrae, similiter et pedis.
24 Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:
25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quae operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,
27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat ei Dominus.
30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos:
32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio:
34 sicut et impraesentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est.
36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quae locutus est Dominus per manum Moysi.
9 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.
3 Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.
4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.
7 Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;
8 et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
9 et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: judicabit populos in justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus:
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.
14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,
15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion:
16 exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum.
19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.
20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.
31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.
33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.
34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
36 Contere brachium peccatoris et maligni; quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
37 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi; peribitis, gentes, de terra illius.
38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua:
39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
23 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam.
2 Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.
3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiae tuae pone modum.
5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae, et volabunt in caelum.
6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:
7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introeas:
11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuae ad verba scientiae.
13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
17 Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die:
18 quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur.
19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, laetabitur in eo.
25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quae genuit te.
26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
29 Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande,
32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?
2 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit:
2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae: Deus testis est:
6 nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis.
9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei.
10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus:
11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
12 deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis:
14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis:
15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio:
18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas.
19 Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?
20 vos enim estis gloria nostra et gaudium.