Daily Reading for Personal Growth, 40 Days with God
6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
7 Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
10 probantes quid sit beneplacitum Deo:
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,