Daily Reading for Personal Growth, 40 Days with God
8 Jesus autem perrexit in montem Oliveti:
2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
4 et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio.
5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
10 Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?
11 Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.
12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
13 Dixerunt ergo ei pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.
14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
15 Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;
16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.
17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
19 Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.