The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NET. Switch to the NET to read along with the audio.
1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel.
2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.
5 Et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel.
6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.
7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
8 Et ablactavit eam quae erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
9 Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
10 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
11 Et congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.
2 Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestrae: Misericordiam consecuta.
2 Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum;
3 ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
4 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.
5 Quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
7 Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; et quaeret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
8 Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal.
9 Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.
10 Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus; et vir non eruet eam de manu mea;
11 et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.
12 Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
13 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur in aure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
14 Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem; et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra AEgypti.
16 Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.
17 Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.
18 Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.
19 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.
20 Et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus.
21 Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram.
22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrahel.
23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit Absque misericordia.
24 Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.
3 Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordaei.
3 Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me; non fornicaberis, et non eris viro; sed et ego exspectabo te.
4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
5 Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.
5 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.
4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.
5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus: et haec vita in Filio ejus est.
12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
13 Haec scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.
18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.
20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita aeterna.
21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.
124 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat
2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!
5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.