The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
22 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?
2 Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt.
4 Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei;
5 dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.
6 Et AElam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
7 Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
8 Et revelabitur operimentum Judae, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
9 Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris,
10 et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.
12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci;
13 et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
15 Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, praepositum templi, et dices ad eum:
16 Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.
17 Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te.
18 Coronas coronabit te tribulatione; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam; ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.
19 Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim, filium Helciae,
21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.
22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris ejus.
24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.
23 Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis.
2 Tacete, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
3 In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium.
4 Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
5 Cum auditum fuerit in AEgypto, dolebunt cum audierint de Tiro.
6 Transite maria, ululate, qui habitatis in insula!
7 Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae?
9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.
10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi.
11 Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus;
12 et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi.
13 Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.
14 Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
15 Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis:
16 Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
17 Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae;
18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
24 Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
2 Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.
3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.
5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.
6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde;
8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.
9 Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.
10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introeunte.
11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia laetitia, translatum est gaudium terrae.
12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
13 Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
16 A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.
17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.
18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae.
19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
21 Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram;
22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
17 Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
18 Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico: praevaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
3 O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus?
2 Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
3 sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini?
4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.
5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:
7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae.
8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes.
9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
60 In finem. In hymnis David.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meae.
3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
4 quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula; protegar in velamento alarum tuarum.
6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
7 Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis.
8 Permanet in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret?
9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.
15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.