Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the NET. Switch to the NET to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iob 8-11

Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?

Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?

Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae:

tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus;

si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae,

in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam

(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),

10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.

11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?

12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.

13 Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.

14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.

15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.

16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.

17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.

18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.

19 Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur.

20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,

21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.

22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.

Et respondens Job, ait:

Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?

Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.

Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur.

Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.

Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris.

Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.

10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam.

12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?

13 Deus, cujus irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?

15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.

16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.

17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.

18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.

19 Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.

20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae.

22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.

23 Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.

24 Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?

25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.

26 Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam.

27 Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.

28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.

29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?

30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae,

31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.

32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri.

33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.

34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.

35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.

10 Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animae meae.

Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.

Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?

Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?

Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,

et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?

Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente praecipitas me?

Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.

10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?

11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.

12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

13 Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.

14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?

15 Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

16 Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.

17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.

18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.

19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.

20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,

21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:

22 terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.

11 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:

Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?

Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!

Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?

Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?

Longior terra mensura ejus, et latior mari.

10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?

11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?

12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

14 Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,

15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.

16 Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.

17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.

19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animae.

I Corinthios 15:1-28

15 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,

per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.

Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:

et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:

et quia visus est Cephae, et post hoc undecim:

deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:

deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus:

novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:

11 sive enim ego, sive illi: sic praedicamus, et sic credidistis.

12 Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?

13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.

14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra:

15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.

18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.

19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,

21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:

27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia.

28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

Psalmi 38

38 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.

Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.

Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.

Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.

Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.

Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.

10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;

11 amove a me plagas tuas.

12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.

13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.

14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.

Proverbia 21:28-29

28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.

29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.