The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NIV. Switch to the NIV to read along with the audio.
16 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quae ascendit de Jericho ad montem Bethel:
2 et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth:
3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno:
4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
6 Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoe.
7 Descenditque de Janoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
9 Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum.
10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
17 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
2 et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas.
3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.
6 Filiae enim Manasse possederunt haereditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
7 Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quae respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuae.
8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuae, quae est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
9 Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quae in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare:
10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.
11 Fuitque haereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
12 Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed coepit Chananaeus habitare in terra sua.
13 Postquam autem convaluerunt filii Israel, subjecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
14 Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?
15 Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
16 Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezrael mediam possidens vallem.
17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnae fortitudinis: non habebis sortem unam,
18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
18 Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
2 Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas.
3 Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint.
5 Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.
6 Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:
7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.
8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
9 Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.
10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israel in septem partes.
11 Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.
12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagae, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,
13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris:
14 et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariath-baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Haec est plaga contra mare, ad occidentem.
15 A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
16 Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusaei ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel,
17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis:
18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,
19 et praetergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam:
20 qui est terminus illius ab oriente. Haec est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,
22 Beth Araba et Samaraim et Bethel
23 et Avim et Aphara et Ophera,
24 villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villae earum.
25 Gabaon et Rama et Beroth,
26 et Mesphe et Caphara, et Amosa
27 et Recem, Jarephel et Tharela,
28 et Sela, Eleph, et Jebus, quae est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villae earum. Haec est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.
19 Et ingressus perambulabat Jericho.
2 Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
3 et quaerebat videre Jesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.
5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.
6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
8 Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae.
10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.
11 Haec illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.
19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:
21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
5 AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:
18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
11 Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.