The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
26 In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens:
2 Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum,
3 si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.
4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis,
5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:
6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.
7 Et audierunt sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini.
8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.
9 Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.
10 Et audierunt principes Juda verba haec, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portae domus Domini novae.
11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quae audistis.
13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.
14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.
15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec.
16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.
17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae, et dixerunt ad omnem coetum populi, loquentes:
18 Michaeas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiae regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.
19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et poenituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiae.
21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba haec, et quaesivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est AEgyptum.
22 Et misit rex Joakim viros in AEgyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in AEgyptum,
23 et eduxerunt Uriam de AEgypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.
24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.
27 In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens:
2 Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo,
3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.
4 Et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros:
5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.
6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi:
7 et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terrae ejus et ipsius: et servient ei gentes multae et reges magni.
8 Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus.
9 Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis:
10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.
11 Porro gens quae subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.
12 Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba haec, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis.
13 Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis?
14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis:
15 quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis.
16 Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens: Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis.
17 Nolite ergo audire eos: sed servite regi Babylonis, ut vivatis: quare datur haec civitas in solitudinem?
18 Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem.
19 Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac,
20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem:
21 quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa quae derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem:
22 In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suae, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
3 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:
2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.
3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quae praecepimus, et facitis, et facietis.
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:
8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo.
18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
85 Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die;
4 laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te.
6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae.
7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudisti me.
8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.
11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum:
13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo.
15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multae misericordiae, et verax.
16 Respice in me, et miserere mei; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.
17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
16 Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.