Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the ESV. Switch to the ESV to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Paralipomenon 24:1-26:11

24 Porro filiis Aaron hae partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.

Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.

Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.

Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar: et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar.

Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,

tertia Harim, quarta Seorim,

quinta Melchia, sexta Maiman,

10 septima Accos, octava Abia,

11 nona Jesua, decima Sechenia,

12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,

13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,

14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,

15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,

16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,

17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,

18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.

19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praeceperat Dominus Deus Israel.

20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Jehedeia.

21 De filiis quoque Rohobiae, princeps Jesias.

22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath:

23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.

24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.

25 Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiae, Zacharias.

26 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.

27 Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.

28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.

29 Filius vero Cis, Jerameel.

30 Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.

31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors aequaliter dividebat.

25 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.

De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem.

Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.

Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth:

omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.

Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.

Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.

Miseruntque sortes per vices suas, ex aequo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.

Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.

10 Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.

11 Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.

12 Quinta Nathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.

13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.

14 Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.

15 Octava Jesaiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

16 Nona Mathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.

17 Decima Semeiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

18 Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.

19 Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

20 Tertiadecima Subael, filiis et fratribus ejus duodecim.

21 Quartadecima Mathathiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

22 Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.

23 Sextadecima Hananiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

24 Septimadecima Jesbacassae, filiis et fratribus ejus duodecim.

25 Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.

26 Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.

27 Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.

28 Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.

29 Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.

30 Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.

31 Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.

26 Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.

Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanael quartus,

AElam quintus, Johanan sextus, Elioenai septimus.

Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,

Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.

Semei autem filio ejus nati sunt filii, praefecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.

Filii ergo Semeiae: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias.

Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.

10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),

11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.

Romanos 4:1-12

Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?

Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.

Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.

Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei.

Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:

Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.

Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam.

10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.

11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam:

12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.

Psalmi 13

13 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.

Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?

Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.

Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

Proverbia 19:15-16

15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.