Chronological
1 Senior Electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
2 propter veritatem, quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum.
3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.
8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.
13 Salutant te filii sororis tuae Electae.
1 Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas.
4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae: quos, benefaciens, deduces digne Deo.
7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
9 Scripsissem forsitan ecclesiae: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos:
10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quae facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.
12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
13 Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.