Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Chronological

Read the Bible in the chronological order in which its stories and events occurred.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 49-50

49 Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israel, aut haeres non est ei? cur igitur haereditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit?

Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumultum dissipata, filiaeque ejus igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.

Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai; clamate, filiae Rabbath: accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me?

Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes.

Et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus.

Ad Idumaeam. Haec dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis; inutilis facta est sapientia eorum.

Fugite, et terga vertite; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.

Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.

10 Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.

11 Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduae tuae in me sperabunt.

12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent: et tu, quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes.

13 Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.

14 Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium.

15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.

16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

17 Et erit Idumaea deserta: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus.

18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha, et vicinae ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.

19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?

20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.

21 A voce ruinae eorum commota est terra; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.

22 Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumaeae in die illa quasi cor mulieris parturientis.

23 Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt: turbati sunt in mari; prae sollicitudine quiescere non potuit.

24 Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.

25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae?

26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri praelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.

27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad.

28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis.

29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu.

30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes.

31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus: non ostia, nec vectes eis: soli habitant.

32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.

33 Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis.

34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus AElam, in principio regni Sedeciae regis Juda, dicens:

35 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum AElam, et summam fortitudinem eorum:

36 et inducam super AElam quatuor ventos a quatuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi AElam.

37 Et pavere faciam AElam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum: et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos.

38 Et ponam solium meum in AElam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus.

39 In novissimis autem diebus reverti faciam captivos AElam, dicit Dominus.

50 Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum, in manu Jeremiae prophetae.

Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, praedicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum.

Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt.

In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent:

in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur.

Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui.

Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiae, et exspectationi patrum eorum Domino.

Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante gregem.

Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua.

10 Et erit Chaldaea in praedam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.

11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes haereditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri:

12 confusa est mater vestra nimis, et adaequata pulveri, quae genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens.

13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus.

14 Praeparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum: debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit.

15 Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei.

16 Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.

17 Grex dispersus Israel: leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.

18 Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur:

19 et reducam Israel ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus.

20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis quos reliquero.

21 Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita: dissipa, et interfice quae post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quae praecepi tibi.

22 Vox belli in terra, et contritio magna.

23 Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus?

24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti.

25 Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldaeorum.

26 Venite ad eam ab extremis finibus; aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos: et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.

27 Dissipate universos fortes ejus: descendant in occisionem: vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum!

28 Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus.

29 Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel.

30 Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus.

31 Ecce ego ad te, superbe! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae.

32 Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.

33 Haec dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israel, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos.

34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus: judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.

35 Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus.

36 Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt.

37 Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in medio ejus: et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.

38 Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.

39 Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem.

40 Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.

41 Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae.

42 Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad praelium contra te, filia Babylon.

43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus ejus: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.

44 Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?

45 Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldaeorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.

46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.