Chronological
14 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israel, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.
2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quae fecit Joas pater suus, fecit:
4 nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.
5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum:
6 filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur.
7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in praesentem diem.
8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos.
9 Remisitque Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judae.
12 Percussusque est Juda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziae, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
14 Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.
15 Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?
16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.
17 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israel, quindecim annis.
18 Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
19 Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi:
20 et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.
21 Tulit autem universus populus Judae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.
22 Ipse aedificavit AElath, et restituit eam Judae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
23 Anno quintodecimo Amasiae filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno.
24 Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher.
26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli.
27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.
28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quae fecit, et fortitudo ejus qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judae in Israel, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?
29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
25 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
2 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.
3 Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
4 sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.
5 Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:
6 mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti.
7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim:
8 quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.
9 Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
10 Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia:
12 et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad praeruptum cujusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps: qui universi crepuerunt.
13 At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam.
14 Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua?
16 Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
17 Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo.
18 At ille remisit nuntios, dicens: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiae quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
19 Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua: cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?
20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
21 Ascendit igitur Joas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda:
22 corruitque Juda coram Israel, et fugit in tabernacula sua.
23 Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
24 Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.
25 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israel, quindecim annis.
26 Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israel.
27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
28 Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.