Chronological
24 Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israel et Judam.
2 Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus.
3 Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi?
4 Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israel.
5 Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis, quae est in valle Gad:
6 et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem,
7 transierunt prope moenia Tyri, et omnem terram Hevaei et Chananaei, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee:
8 et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
9 Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum.
10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
11 Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens:
12 Vade, et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio: elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi.
13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua: aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem.
14 Dixit autem David ad Gad: Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (multae enim misericordiae ejus sunt) quam in manus hominum.
15 Immisitque Dominus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.
16 Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei.
17 Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
18 Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei.
19 Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus.
20 Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se:
21 et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo.
22 Et ait Areuna ad David: Accipiat, et offerat dominus meus rex sicut placet ei: habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum.
23 Omnia dedit Areuna rex regi: dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
24 Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta:
25 et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.
21 Consurrexit autem Satan contra Israel, et concitavit David ut numeraret Israel.
2 Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
3 Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?
4 Sed sermo regis magis praevaluit: egressusque est Joab, et circuivit universum Israel: et reversus est Jerusalem,
5 deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
6 Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
7 Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israel.
8 Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens:
10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris:
12 aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiae premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
15 Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei.
16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter caelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
17 Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.
18 Angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusaei.
19 Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.
21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
22 Dixitque ei David: Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens praebebo.
24 Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
26 Et aedificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum; et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti.
27 Praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusaei, immolavit ibi victimas.
29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
30 Et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.
22 Dixitque David: Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli.
2 Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.
3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, praeparavit David: et aeris pondus innumerabile.
4 Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
5 Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.
6 Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel.
7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei:
8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus.
10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israel in aeternum.
11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas.
14 Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.
15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
16 in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israel ut adjuvarent Salomonem filium suum:
18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.
30 In finem. Psalmus David, pro extasi.
2 In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum: in justitia tua libera me.
3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:
4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis.
7 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi.
8 Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam.
9 Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.
10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.
12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me.
13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum:
14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu;
16 in manibus tuis sortes meae: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua.
18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;
19 muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum!
21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
23 Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.