Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Chronological

Read the Bible in the chronological order in which its stories and events occurred.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Isaias 54-58

54 Lauda, sterilis, quae non paris; decanta laudem, et hinni, quae non pariebas: quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus.

Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.

Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit.

Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.

Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israel: Deus omnis terrae vocabitur.

Quia ut mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.

Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.

In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.

Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.

10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.

11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris:

12 et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles;

13 universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.

14 Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.

15 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.

16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.

17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Haec est haereditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.

55 Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.

Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.

Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.

Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, quia glorificavit te.

Quaerite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.

Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.

Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris.

10 Et quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:

11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.

12 Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.

13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur.

56 Haec dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.

Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.

Et non dicat filius advenae qui adhaeret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.

Quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum,

dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.

Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum;

adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae; holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.

Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.

Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus.

10 Speculatores ejus caeci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.

11 Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.

12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.

57 Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiae collectus est justus.

Veniat pax; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.

Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae.

Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,

qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?

In partibus torrentis pars tua; haec est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor?

Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.

Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum manu aperta.

Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.

10 In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuae invenisti; propterea non rogasti.

11 Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.

12 Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.

13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.

14 Et dicam: Viam facite, praebete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.

15 Quia haec dicit Excelsus, et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.

16 Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.

17 Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.

18 Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.

19 Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.

20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.

58 Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.

Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiae; appropinquare Deo volunt.

Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.

Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.

Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino?

Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe;

frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.

Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.

Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;

10 cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies.

11 Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae.

12 Et aedificabuntur in te deserta saeculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis aedificator sepium, avertens semitas in quietem.

13 Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:

14 tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est.