Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Chronological

Read the Bible in the chronological order in which its stories and events occurred.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Matthaeus 28

28 Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.

Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:

erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.

Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.

Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.

Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.

Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.

11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.

12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,

13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.

14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.

15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.

16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Jesus.

17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.

18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra:

19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

Marcus 16

16 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.

Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.

Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?

Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.

Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.

Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.

At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.

Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia.

10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.

11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.

12 Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:

13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.

14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.

15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.

16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.

17 Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient: linguis loquentur novis:

18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.

20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.