Chronological
24 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
2 Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos.
3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.
5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.
6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.
9 Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18 Levis est super faciem aquae: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.
19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
21 Pavit enim sterilem quae non parit, et viduae bene non fecit.
22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitae suae.
23 Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.
24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
25 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus:
6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?
26 Respondens autem Job dixit:
2 Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
3 Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
4 Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum?
5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.
7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
11 Columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.
12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
13 Spiritus ejus ornavit caelos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
14 Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
27 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
8 Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?
10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
11 Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
12 Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?
13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane:
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta:
17 praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
18 AEdificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas.
21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.
23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.
28 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.
2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.
3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
4 Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
5 Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.
6 Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum.
7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.
9 Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes.
10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.
11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae?
13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.
14 Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum.
15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
16 Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis.
19 Non adaequabitur ei topazius de AEthiopia, nec tincturae mundissimae componetur.
20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae?
21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque caeli latet.
22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.
23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub caelo sunt respicit.
25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:
27 tunc vidit illam et enarravit, et praeparavit, et investigavit.
28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.