Beginning
35 Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei.
4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem.
5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
6 Venit igitur Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo.
7 AEdificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei
10 dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel,
11 dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
13 Et recessit ab eo.
14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:
15 vocansque nomen loci illius Bethel.
16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,
17 ob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
18 Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextrae.
19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem.
20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem.
21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
23 Filii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
24 Filii Rachel: Joseph et Benjamin.
25 Filii Balae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.
26 Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae.
27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
29 Consumptusque aetate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
36 Hae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei, et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Hevaei:
3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
4 Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10 et haec nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quae peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.
14 Isti quoque erant filii Oolibama filiae Anae filiae Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
15 Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau.
19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
20 Isti sunt filii Seir Horraei, habitatores terrae: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horraei, filii Seir in terra Edom.
22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
24 Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
26 Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
27 Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
28 Habuit autem filios Disan: Hus et Aram.
29 Hi duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horraeorum qui imperaverunt in terra Seir.
31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi:
32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zarae de Bosra.
34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.
36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiae Mezaab.
40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumaeorum.
37 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
2 Et hae sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
3 Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa majoris odii seminarium fuit.
6 Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
7 putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
8 Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
11 Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13 dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
14 Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.
16 At ille respondit: Fratres meos quaero: indica mihi ubi pascant greges.
17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:
24 miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam.
25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in AEgyptum.
26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
27 melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in AEgyptum.
29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt:
32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
36 Madianitae vendiderunt Joseph in AEgypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.