Beginning
80 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
2 Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.
3 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.
4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae:
5 quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.
6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat, audivit.
7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.
8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.
9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me,
10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.
14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset,
15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula.
17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.
2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.
4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.
82 Canticum Psalmi Asaph.
2 Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:
3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.
6 Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:
7 tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,
8 Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum.
9 Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.
10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.
11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae.
12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,
13 qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei.
14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,
16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.
18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.
19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.
83 In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.
2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
5 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te.
6 Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit,
7 in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
8 Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.
9 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob.
10 Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus.
13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
84 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.
3 Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.
4 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.
5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
6 Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt.
12 Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
85 Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die;
4 laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te.
6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae.
7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudisti me.
8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.
11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum:
13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo.
15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multae misericordiae, et verax.
16 Respice in me, et miserere mei; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.
17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.