Book of Common Prayer
69 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
2 Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.
3 Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.
4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!
5 Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.
73 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.
3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa:
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.
13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis AEthiopum.
15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea.
18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
6 Et dedit illi coram praecepta, et legem vitae et disciplinae, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israel.
7 Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi.
8 Statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria:
9 et circumcinxit eum zona gloriae, et induit eum stolam gloriae, et coronavit eum in vasis virtutis.
10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei: et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro:
11 dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae.
12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate praediti:
13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israel.
14 Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata.
15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.
16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus.
11 Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
13 Quid est enim, quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam.
14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
15 Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.
16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?
18 Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?
19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter aedificationem vestram.
20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
45 Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,
46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere:
48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.