Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:97-120' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Psalmi 81-82

81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.

Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

82 Canticum Psalmi Asaph.

Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:

quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:

tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,

Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.

10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.

11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae.

12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,

13 qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei.

14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,

16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.

18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.

19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.

Iudicum 7:19-8:12

19 Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae: et custodibus suscitatis, coeperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas.

20 Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis:

21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt:

22 et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se caede truncabant,

23 fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israel de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian.

24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et praeoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera.

25 Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis.

Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.

Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer?

In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.

Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et prae lassitudine, fugientes persequi non poterant.

Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.

Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.

Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.

Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.

Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.

10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.

11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.

12 Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.

Actus Apostolorum 3:12-26

12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?

13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.

14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:

15 auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.

16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.

17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.

18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.

19 Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra:

20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui praedicatus est vobis, Jesum Christum,

21 quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum.

22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis.

23 Erit autem: omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.

24 Et omnes prophetae, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.

25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae.

26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

Ioannes 1:29-42

29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:

31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.

32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum.

33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.

34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.

36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.

37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.

38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?

39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.

40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).

42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.