Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 75-76

75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.

Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;

turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit

10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.

11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.

12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,

13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.

76 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.

Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.

In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;

memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.

Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.

Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.

Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?

aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?

10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?

11 Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi.

12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:

13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.

14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?

15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.

16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.

17 Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt: et turbatae sunt abyssi.

18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt;

19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra.

20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.

21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.

Psalmi 23

23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.

Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:

hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Psalmi 27

27 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.

Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.

Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.

Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.

Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.

Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Ecclesiasticus 46:1-10

46 Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,

maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel.

Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphaeas!

Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit.

An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?

Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.

Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios:

ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:

et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiae.

10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in haereditatem, in terram quae manat lac et mel.

II Corinthios 13

13 Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.

Praedixi, et praedico, ut praesens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.

An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?

Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.

Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis.

Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.

Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus.

Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.

Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.

10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem.

11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.

12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.

13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

Lucas 20:1-8

20 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus,

et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?

Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:

baptismus Joannis de caelo erat, an ex hominibus?

At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?

Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.

Et responderunt se nescire unde esset.

Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.