Book of Common Prayer
101 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:
10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:
17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:
21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:
22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:
23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.
109 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
2 Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
3 Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te.
4 Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
5 Dominus a dextris tuis; confregit in die irae suae reges.
6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum.
7 De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.
15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
16 mandaverunt ei dicentes: Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur,
17 ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
18 Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus.
19 Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?
20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
22 Et habitavit in AEgypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
24 Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto:
25 mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in AEgypto.
12 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:
5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum:
9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:
10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
11 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
11 Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15 Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis.
16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.
17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum?
18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,
19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
20 Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
21 Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.
23 Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et coepit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.
26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.