Book of Common Prayer
75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2 Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.
3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;
6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
9 De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,
13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.
76 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
2 Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
3 In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;
4 memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
5 Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.
6 Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.
7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
8 Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
9 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?
10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?
11 Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi.
12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:
13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.
14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?
15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.
16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.
17 Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt: et turbatae sunt abyssi.
18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt;
19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra.
20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:
5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.
7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
27 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.
5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.
6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
8 Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
9 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae, a populis terrarum et abominationibus eorum: Chananaei videlicet, et Hethaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Ammonitarum, et Moabitarum, et AEgyptiorum, et Amorrhaeorum:
2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbae, et sedi moerens.
4 Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum:
5 et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
6 Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum,
7 a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiae, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra:
9 quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.
10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Quia dereliquimus mandata tua,
11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum: ut confortemini, et comedatis quae bona sunt terrae, et haeredes habeatis filios vestros usque in saeculum.
13 Et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?
15 Domine Deus Israel, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc.
17 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas,
2 cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.
3 Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem.
4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.
5 Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae.
6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.
7 Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem.
8 Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est.
9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
10 Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
11 Et bestia, quae erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit.
12 Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
13 Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent.
14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt.
27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti?
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.