Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:97-120' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Psalmi 81-82

81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.

Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

82 Canticum Psalmi Asaph.

Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:

quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:

tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,

Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.

10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.

11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae.

12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,

13 qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei.

14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,

16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.

18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.

19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.

Ieremias 8:18-9:6

18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens.

19 Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis?

20 Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus.

21 Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.

22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei?

Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei?

Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.

Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.

Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.

Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt.

Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

Romanos 5:1-11

Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:

per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.

Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:

patientia autem probationem, probatio vero spem,

spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est?

vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.

Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,

Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.

10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.

11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.

Ioannes 8:12-20

12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.

13 Dixerunt ergo ei pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.

14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.

15 Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;

16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.

17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.

18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.

19 Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.

20 Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.