); Wisdom 4:7-15 (The righteous are rewarded); Acts 7:59—8:8 (Stephen is stoned to death) (Biblia Sacra Vulgata)
Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
4 Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;
9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
7 Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit;
8 senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,
9 et aetas senectutis vita immaculata.
10 Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.
12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.
13 Consummatus in brevi, explevit tempora multa;
14 placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia,
15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
8 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.
2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum.
6 Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat.
7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.