Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Isaias 7:10-16

10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens:

11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.

12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum.

13 Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?

14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.

16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.

Psalmi 80:1-7

80 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.

Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.

Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae:

quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.

Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat, audivit.

Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.

Psalmi 80:17

17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

Romanos 1:1-7

Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,

quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis

de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,

qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:

per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,

in quibus estis et vos vocati Jesu Christi:

omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Matthaeus 1:18-25

18 Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.

19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.

20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.

21 Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:

23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.

24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.

25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.