Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 72:1-7

72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!

Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:

quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.

Psalmi 72:18-19

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

Isaias 4:2-6

In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel.

Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.

Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.

Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio.

Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.

Actus Apostolorum 1:12-17

12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.

13 Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.

14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.

15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):

16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:

17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.

Actus Apostolorum 1:21-26

21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,

22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.

23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.

24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,

25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas ut abiret in locum suum.

26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis.