Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
29 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.
8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
3 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo.
2 Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
3 Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus aedificandi.
4 Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi.
5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
7 Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi.
8 Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.
9 Quid habet amplius homo de labore suo?
10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
12 Et cognovi quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in vita sua;
13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
14 Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur.
15 Quod factum est, ipsum permanet; quae futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.
11 Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis:
13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
14 Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.
15 Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur.
16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.