Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!
2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:
3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.
13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:
17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:
23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?
26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.
2 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.
2 Praecepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.
3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.
4 Responderuntque Chaldaei regi syriace: Rex, in sempiternum vive! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.
5 Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur.
6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.
7 Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
8 Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.
10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo.
11 Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quaerebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.
14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
17 Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli et Azariae, sociis suis, indicavit negotium,
18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.
19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum caeli,
17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum,
19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.
20 Vos autem non ita didicistis Christum,
21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23 Renovamini autem spiritu mentis vestrae,
24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
27 Nolite locum dare diabolo:
28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus.
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.
31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
5 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,