Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
22 Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
2 in loco pascuae, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me;
3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum.
4 Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam praeclarus est!
6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.
20 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2 Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
6 Si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,
7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
8 Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna.
9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient.
12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.
17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
18 Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non aedificavit eam.
20 Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.
21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur: aestuabit, et omnis dolor irruet super eum.
23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.
25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles.
26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo.
27 Revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.
28 Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei.
29 Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.
15 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes:
2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
7 Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.