Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
55 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi:
13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
11 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?
3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8 Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?
9 Longior terra mensura ejus, et latior mari.
10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?
12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
14 Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.
16 Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.
17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.
19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animae.
10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:
11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum:
14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?