Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 1

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;

sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.

Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.

Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:

quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

Proverbia 30:18-33

18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:

19 viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.

20 Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.

21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:

22 per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo;

23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae.

24 Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:

25 formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi;

26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;

27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;

28 stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis.

29 Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:

30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;

31 gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.

32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.

33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.

Romanos 11:25-32

25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,

26 et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.

27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.

28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.

29 Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.

30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:

31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.

32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.