Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
22 Melius est nomen bonum quam divitiae multae; super argentum et aurum gratia bona.
2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.
3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
4 Finis modestiae timor Domini, divitiae, et gloria, et vita.
5 Arma et gladii in via perversi; custos autem animae suae longe recedit ab eis.
6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est foenerantis.
8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga irae suae consummabitur.
9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae.
11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum.
14 Fovea profunda os alienae: cui iratus est Dominus, incidet in eam.
15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.
17 Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam,
18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis:
19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.
20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia:
21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.
9 Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam:
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
16 contritio et infelicitas in viis eorum:
17 et viam pacis non cognoverunt:
18 non est timor Dei ante oculos eorum.
19 Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.