Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 19

19 In finem. Psalmus David.

Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.

Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.

Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.

10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Proverbia 21:1-17

21 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.

Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.

Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae.

Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.

Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.

Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.

Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.

Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.

Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.

11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.

13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.

15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.

16 Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur.

17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.

Matthaeus 21:23-32

23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?

24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.

25 Baptismus Joannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:

26 Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.

27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.

28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.

30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:

31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.

32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.