Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
19 In finem. Psalmus David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
6 Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.
8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
15 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.
3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.
4 Lingua placabilis lignum vitae; quae autem immoderata est conteret spiritum.
5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.
8 Victimae impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
10 Doctrina mala deserenti viam vitae; qui increpationes odit, morietur.
11 Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum!
12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
13 Cor gaudens exhilarat faciem; in moerore animi dejicitur spiritus.
14 Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.
16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:
18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus.
22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.