Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
101 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:
10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:
17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:
21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:
22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:
23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.
16 Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo:
17 quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
18 Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
19 Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum.
20 Et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
21 Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.
22 Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
23 Tunc rex ait: Haec dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
24 Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,
25 Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.
26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur.
27 Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: haec est enim mater ejus.
28 Audivit itaque omnis Israel judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
6 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum.
2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.
7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.