Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
57 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
19 Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum,
2 et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo.
3 Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de praelio.
4 Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.
5 Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum.
6 Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi.
7 Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adolescentia tua usque in praesens.
8 Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua.
9 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom.
10 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem?
11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo ejus.)
12 Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem?
13 Et Amasae dicite: Nonne os meum, et caro mea es? haec faciat mihi Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Joab.
14 Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu, et omnes servi tui.
15 Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem: et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem.
16 Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David,
17 cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul: et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo: et irrumpentes Jordanem, ante regem
18 transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus: Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem,
35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:
38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
39 Haec est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
40 Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.