Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
130 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
3 Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israel, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
26 Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.
27 Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formae.
28 Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
29 Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem: qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum,
30 dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei: ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom partem agri igni.
31 Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?
32 Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meae, interficiat me.
33 Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia: vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terrae coram eo: osculatusque est rex Absalom.
6 Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
5 Unusquisque enim onus suum portabit.
6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
7 Nolite errare: Deus non irridetur.
8 Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.
9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.