Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 37:12-22

12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam.

13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.

14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.

15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.

17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.

22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.

II Samuelis 11:14-21

14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriae,

15 scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est praelium: et derelinquite eum, ut percussus intereat.

16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.

17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethaeus.

18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba praelii:

19 praecepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem,

20 si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur?

21 Quis percussit Abimelech filium Jerobaal? nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethaeus occubuit.

Philippenses 4:10-20

10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.

11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae.

15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:

16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.

17 Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.

18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.