Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
7 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
2 dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?
3 Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.
4 Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens:
5 Vade, et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum?
6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israel de terra AEgypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
7 Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
8 Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel:
9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
10 Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,
11 ex die qua constitui judices super populum meum Israel: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.
12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
13 Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta:
12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua,
15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:
16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
19 Ergo jam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
20 superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:
21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant, et docuerant.
31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos.
34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa.
53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:
55 et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.