Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
17 Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta!
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quae erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
19 dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: haec fecerunt tres robustissimi.
15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae:
16 quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:
19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.
21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cujus factus sum ego Paulus minister.