Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.
31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude:
32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
33 Videant pauperes, et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra:
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
35 Laudent illum caeli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.
12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cujus est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel.
13 Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me.
14 Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthiim.
15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.
16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est.
12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant:
14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?
20 Ille autem dixit: Judaeis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
21 tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset.
23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
24 et jumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem.
25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
26 Scribens epistolam continentem haec: Claudius Lysias optimo praesidi Felici, salutem.
27 Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
29 Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
31 Milites ergo secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
33 Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:
35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum.