Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
24 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:
2 Deus meus, in te confido; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
7 Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
22 Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
37 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,
3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam.
6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem.
11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae
14 contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
16 Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:
11 et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli.
14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo ejus est, ecclesiam.
16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quae Laodicensium est, vos legatis.
17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.