Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 53

53 In finem, in carminibus. Intellectus David,

cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?

Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.

Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.

Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

I Samuelis 13:23-14

23 Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.

14 Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quae est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.

Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron: et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum.

Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.

Erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde praerupti: nomen uni Boses, et nomen alteri Sene:

unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad meridiem contra Gabaa.

Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.

Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quae placent animo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris.

Et ait Jonathas: Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,

si taliter locuti fuerint ad nos: Manete donec veniamus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos.

10 Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris: hoc erit nobis signum.

11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant.

12 Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus, dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Jonathas ad armigerum suum: Ascendamus: sequere me: tradidit enim Dominus eos in manus Israel.

13 Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum.

14 Et facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit.

15 Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo.

16 Et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Benjamin, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens.

17 Et ait Saul populo qui erat cum eo: Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent, repertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus.

18 Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel.)

19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam.

20 Conclamavit ergo Saul, et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis: et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et caedes magna nimis.

21 Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel qui erant cum Saul et Jonatha.

22 Omnes quoque Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthaei, sociaverunt se cum suis in praelio. Et erant cum Saul quasi decem millia virorum.

23 Et salvavit Dominus in die illa Israel: pugna autem pervenit usque ad Bethaven.

Galatas 6:11-18

11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.

12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.

13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.

16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.

17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.