Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Samuelis 15:34-16:13

34 Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.

35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum poenitebat quod constituisset eum regem super Israel.

16 Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.

Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.

Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.

Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?

Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.

Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est christus ejus?

Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor.

Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus.

Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus.

10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis.

11 Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.

12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim.

13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.

Psalmi 20

20 In finem. Psalmus David.

Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.

Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in saeculum, et in saeculum saeculi.

Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.

Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.

Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.

10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.

11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,

12 quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire.

13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.

14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.

II Corinthios 5:6-10

Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino

(per fidem enim ambulamus, et non per speciem):

audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.

Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.

10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

II Corinthios 5:11-13

11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.

13 Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis.

II Corinthios 5:14-17

14 Caritas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:

15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.

Marcus 4:26-34

26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,

27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.

28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.

30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud?

31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra:

32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare.

33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:

34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.