Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 99

99 Psalmus in confessione.

Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.

Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuae ejus.

Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus,

quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.

I Samuelis 2:22-36

22 Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israeli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi:

23 et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?

24 Nolite, filii mei: non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.

25 Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos.

26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.

27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in AEgypto in domo Pharaonis?

28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.

29 Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei?

30 Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

31 Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.

32 Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel: et non erit senex in domo tua omnibus diebus.

33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit.

34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo.

35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.

36 Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.

Ioannes 5:1-18

Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.

Est autem Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.

In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum.

Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.

Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?

Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.

Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.

Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.

10 Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

11 Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.

12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula?

13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.

14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

16 Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato.

17 Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

18 Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: